[22] Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita
sint, reliquum possit magnum esse bellum. Cognoscite, Quirites. Non enim
hoc sine causa quaeri videtur. Primum ex suo regno sic Mithridates
profugit, ut ex eodem Ponto Medea illa quondam profugisse dicitur,
quam praedicant in fuga fratris sui membra in eis locis, qua se parens
persequeretur, dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa, maerorque
patrius, celeritatem persequendi retardaret. Sic Mithridates
fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium, quas et
a maioribus acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in
suum regnum congesserat, in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri
conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum
in persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit.
[23] Hunc in illo timore et fuga Tigranes rex Armenius excepit, diffidentemque rebus
suis confirmavit, et adflictum erexit, perditumque recreavit. Cuius in
regnum postea quam L. Lucullus cum exercitu venit, plures etiam
gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt. Erat enim metus
iniectus eis nationibus, quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello
neque temptandas putavit: erat etiam alia gravis atque vehemens
opinio, quae animos gentium barbarum pervaserat, fani locupletissimi et
religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum
adductum. Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac
metu concitabantur. Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani
regno ceperat, et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate
locorum ac desiderio suorum commovebatur.