[17] Ac ne illud quidem vobis neglegendum est, quod mihi ego
extremum proposueram, cum essem de belli genere dicturus, quod ad
multorum bona civium Romanorum pertinet, quorum vobis pro vesta
sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. Nam et publicani,
homines honestissimi atque ornatissimi, suas rationes et copias in
illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis
curae esse debent. Etenim si vectigalia nervos esse rei publicae
semper duximus, eum certe ordinem, qui exercet illa, firmamentum ceterorum
ordinum recte esse dicemus.
[18] Deinde ex ceteris ordinibus
homines gnavi atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos
absentibus consulere debetis, partim eorum in ea provincia pecunias
magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis vestrae magnum
numerum eorum civium calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium
calamitatem a re publica seiunctam esse non posse. Etenim primum
illud parvi refert, nos publica his amissis vectigalia postea victoria
recuperare. Neque enim isdem redimendi facultas erit propter
calamitatem, neque aliis voluntas propter timorem.
[19] Deinde quod
nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit,
id quidem certe calamitate docti memoria retinere debemus. Nam tum, cum
in Asia res magnas permulti, amiserant, scimus Romae, solutione
impedita, fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi rem ac
fortunas amittere, ut non plures secum in eandem trahant calamitatem.
A quo periculo prohibete rem publicam, et mihi credite id quod ipsi
videtis: haec fides atque haec ratio pecuniarum, quae Romae, quae in
foro versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret.
Ruere illa non possunt, ut haec non eodem labefacta motu concidant.
Qua re videte num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum
incumbere, in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima,
fortunae plurimorum civium coniunctae cum re publica defendantur.