Quid? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo tandem animo ferre debetis? Regno est expulsus Ariobarzanes rex,
socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non
solum vobis inimicissimi, sed etiam vestris sociis atque amicis;
civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium
exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a
vobis certum deposcere, cum praesertim vos alium miseritis, neque audent,
neque se id facere sine summo periculo posse arbitrantur.
[13] Vident et sentiunt hoc idem quod vos, -- unum virum esse, in quo summa sint
omnia, et eum propter esse, quo etiam carent aegrius; cuius adventus ipso
atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus
hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. His vos, quoniam libere
loqui non licet, tacite rogant, ut se quoque, sicut ceterarum provinciarum
socios, dignos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis;
atque hoc etiam magis, quod ceteros in provinciam eius modi homines cum
imperio mittimus, ut etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum
adventus in urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant.
Hunc audiebant antea, nunc praesentem vident, tanta temperantia, tanta
mansuetudine, tanta humanitate, ut ei beatissimi esse videantur,
apud quod ille diutissime commoratur.