[3] Atque illud in primis mihi laetandum iure esse video, quod in hac insolita mihi ex hoc
loco ratione dicendi causa talis oblata est, in qua oratio deesse nemini possit. Dicendum est enim de Cn. Pompei
singulari eximiaque virtute: huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi non
tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.
[4] Atque, -- ut inde oratio mea proficiscatur, unde haec omnis
causa ducitur, -- bellum grave et periculosum vestris vectigalibus ac
sociis a duobus potentissimis regibus infertur, Mithridate et Tigrane,
quorum alter relictus, alter lacessitus, occasionem sibi ad occupandam
Asiam oblatam esse arbitrantur. Equitibus Romanis, honestissimis viris,
adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in
vestris vectigalibus exercendis occupatae: qui ad me, pro necessitudine
quae mihi est cum illo ordine, causam rei publicae periculaque rerum
suarum detulerunt:
[5] Bithyniae, quae nunc vestra provincia est, vicos
exustos esse compluris; regnum Ariobarzanis, quod finitimum est
vestris vectigalibus, totum esse in hostium potestate; L. Lucullum, magnis
rebus gestis, ab eo bello discedere; huic qui successerit non satis esse
paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et
civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc
unum ab hostibus metui, praeterea neminem.