1 Video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos
esse conversos; video vos non solum de vestro ac rei publicae, verum
etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. Est mihi
iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam,
per deos immortales, deponite, atque obliti salutis meae de vobis ac
de vestris liberis cogitate! Mihi si haec condicio consulatus data
est, ut omnes acerbitates, omnes dolores cruciatusque perferrem,
feram non solum fortiter, verum etiam libenter, dum modo meis
laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.
2 Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis
aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis consecratus,
non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune
perfugium, non lectus ad quietam datus, non denique haec sedes
honoris umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. Ego multa
tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in
vestro timore sanavi. Nunc si hunc exitum consulatus mei di
immortales esse voluerunt, ut vos populumque Romanum ex caede
miserrima, coniuges liberosque vestros virginesque Vestales ex
acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam
patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello
et vastitate eriperem: quaecumque mihi uni proponetur fortuna,
subeatur! Etenim si P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale
ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter meum
consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem exstitisse?
3 Quare, patres conscripti, consulite vobis, prospicite patriae,
conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani
nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite!
Nam primum debeo sperare omnes deos, qui huic urbi praesident, pro eo
mihi ac mereor relaturos esse gratiam; deinde, si quid obtigerit,
aequo animo paratoque moriar. Nam neque turpis mors forti viro potest
accidere neque immatura consulari nec misera sapienti. Nec tamen ego
sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis
maerore non movear horumque omnium lacrimis, a quibus me circumsessum
videtis; neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor et
abiecta metu filia et parvolus filius, quem mihi videtur amplecti res
publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille, qui exspectans
huius exitum diei stat in conspectu meo, gener. Movear his rebus
omnibus, sed in eam partem, uti salvi sint vobiscum omnes, etiamsi me
vis aliqua oppresserit, potius quam et illi et nos una rei publicae
peste pereamus.
4 Quare, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae,
circumspicite omnes procellas, quae impendent, nisi providetis. Non
Ti. Gracchus, quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non C.
Gracchus, quod agrarios concitare conatus est, non L. Saturnius, quod
C. Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis
iudicium adducitur: tenentur ii, qui ad urbis incendium, ad vestrum
omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt; tenentur
litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio;
sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina arcessitur,
id est initium consilium, ut interfectis omnibus nemo ne ad
deplorandum quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti
imperi calamitatem relinquatur.
5 Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam
iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus
verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum
coniurationem patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Lentulum se
abdicare praetura coegistis, tum quod eum et ceteros, de quibus
iudicastis, in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine
supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est
nemini; postremo hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque
Volturcio dedistis amplissima. Quae sunt omnia eius modi, ut ii, qui
in custodiam nominatim dati sunt, sine ulla dubitatione a vobis
damnati esse videantur.
6 Sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam
integrum, et de facto quid iudicetis et de poena quid censeatis. Illa
praedicam, quae sunt consulis. Ego magnum in re publica versari
furorem et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam,
sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam
putavi. Nunc, quidquid est, quocumque vestrae mentes inclinant atque
sententiae, statuendum vobis ante noctem est. Quantum facinus ad vos
delatum sit, videtis; huic si paucos putatis adfines esse, vehementer
erratis. Latius opinione disseminatum est hoc malum; manavit non
solum per Italiam, verum etiam transcendit Alpes et obscure serpens
multas iam provincias occupavit. Id opprimi sustentando et prolatando
nullo pacto potest, quacumque ratione placet, celeriter vobis
vindicandum est.
7 Video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani, qui censet eos,
qui haec delere conati sunt, morte esse multandos, alteram C.
Caesaris, qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnes
acerbitates amplectitur. Uterque et pro sua dignitate et pro rerum
magnitudine in summa severitate versatur. Alter eos, qui nos omnes
vita privare conati sunt, qui delere imperium, qui populi Romani
nomen exstinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu
non putat oportere, atque hoc genus poenae saepe in improbos cives in
hac re publica esse usurpatum recordatur. Alter intellegit mortem a
dis immortalibus non esse supplici causa constitutam, sed aut
necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem; itaque eam
sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt.
Vincula vero, et ea sempiterna, certe ad singularem poenam nefarii
sceleris inventa sunt. Municipiis dispertiri iubet. Habere videtur
ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare;
decernatur tamen, si placet.
8 Ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam, qui id, quod salutis
omnium causa statueritis, non putent esse suae dignitatis recursare.
Adiungit gravem poenam municipiis, si quis eorum vincula ruperit:
horribiles custodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum.
Sancit, ne quis eorum poenam, quos condemnat, aut per senatum aut per
populum levare possit: eripit etiam spem, quae sola homines in
miseriis consolari solet. Bona praeterea publicari iubet: vitam solam
relinquit nefariis hominibus, quam si eripuisset, multos una dolores
animi atque corporis et omnes scelerum poenas ademisset. Itaque ut
aliqua in vita formido improbis esset opposita, apud inferos eius
modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt,
quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam
pertimescendam.
9 Nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. Si eritis
secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam,
quae popularis habetur, secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore
et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi;
sim illam alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. Sed
tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat.
Habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius
amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem
publicam voluntatis. Intellectum est, quid interesset inter levitatem
contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.
10 Video de istis, qui se populares haberi volunt, abesse non
neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat: is
et nudius tertius in custodiam cives Romanos dedit et supplicationem
mihi decrevit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. Iam
hoc nemini dubium est, qui reo custodiam, quaesitori gratulationem,
indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit. At vero
C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis
constitutam; qui autem rei publicae sit hostis, eum civem esse nullo
modo posse; denique ipsum latorem Semproniae legis iniussu populi
poenas rei publicae dependisse. Idem largitorem et prodigum non
putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe,
tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem. Itaque
homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P. Lentulum aeternis
tenebris vinculisque mandare, et sancit in posterum, ne quis huius
supplicio levando se iactare et in pernicie populi Romani posthac
popularis esse possit; adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnes
animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas
consequatur.
11 Quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad
contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi
malueritis, facile me atque vos a crudelitatis vituperatione
prohibebo atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. Quamquam, patres
conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate punienda
crudelitas? Ego enim de meo sensu iudico. Nam ita mihi salva re
publica vobiscum perfrui liceat, ut ego, quod in hac causa
vehementior sum, non atrocitate animi moveor (quis enim me mitior?),
sed singulari quadam humanitate et misericordia. Videor enim mihi
videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium,
subito uno incendio concidentem; cerno animo sepulta in patria
miseros atque insepultos acervos civium; versatur mihi ante oculos
adspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.
12 Cum vero mihi proposui regantem Lentulum, sicut ipse se ex fatis
sperasse confessus est, purpuratum esse huic Gabinium, cum exercitu
venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam
virginum atque puerorum ac vexationem virginum Vestalium perhorresco,
et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda,
idcirco in eos, qui ea perficere voluerunt, me severum vehementemque
praebebo. Etenim quaero, si quis pater familias, liberis suis a servo
interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servo non quam
acerbissimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an
inhumanissimus et crudelissimus esse videatur? Mihi vero importunus
ac ferreus, qui non dolore et cruciatu nocentis suum dolorem
cruciatumque lenierit. Sic nos in his hominibus, qui nos, qui
coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas unius
cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium
delere conati sunt, quid id egerunt, ut gentem Allobrogum in
vestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperi collocarent,
si vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores
esse voluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae civiumque
pernicie fama subeunda est.
13 Nisi vero cuipiam L. Caesar, vir fortissimus et amantissimus re
publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae,
feminae lectissimae, virum praesentem et audientem vita privandum
esse dixit, cum avum suum iussu consulis interfectum filiumque eius
impuberem legatum a patre missum in carcere necatum esse dixit.
Quorum quod simile factum? quod initum delendae rei publicae
consilium? Largitionis voluntas tum in re publica versata est et
partium quaedam contentio. Atque illo tempore huius avus Lentuli, vir
clarissimus, armatus Gracchum est persecutus. Ille etiam grave tum
volnus accepit, ne quid de summa rei publicae minueretur; hic ad
evertenda fundamenta rei publicae Gallos arcessit, servitia concitat,
Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros cives
interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam
vastandam diripiendamque Catilinae. Vereamini censeo, ne in hoc
scelere tam immani ac nefando aliquid severius statuisse videamini!
Multo magis est verendum, ne remissione poenae crudeles in patriam,
quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos
hostes fuisse videamur.
14 Sed ea, quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum.
Iaciuntur enim voces, quae perveniunt ad aures meas, eorum, qui
vereri videntur, ut habeam satis praesidi ad ea, quae vos statueritis
hodierno die, transigunda. Omnia et provisa et parata et constituta
sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia, tum
multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad
communes fortunas conservandas voluntate. Omnes adsunt omnium ordinum
homines, omnium generum, omnium denique aetatum; plenum est forum,
plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci.
Causa est enim post urbem conditam haec inventa sola, in qua omnes
sentirent unum atque idem praeter eos, qui, cum sibi viderent esse
pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt.
15 Hosce ego homines excipio et secerno libenter neque improborum
civium, sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. Ceteri
vero, di immortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad
communem salutem dignitatemque consentiunt! Quid ego hic equites
Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique
concedunt, ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex
multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem
concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa
coniungit. Quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo
perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac
malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse
venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video
tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos, quos
cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione
sortis ad salutem communem esse conversos.
16 Omnis igenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. Quis est
enim, cui non haec templa, adspectus urbis, possessio libertatis, lux
denique haec ipsa et commune patriae solum cum sit carum, tum vero
dulce atque iucundum? Operae pretium est, patres conscripti,
libertinorum hominum studia cognoscere, qui sua virtute fortunam
huius civitatis consecuti vere hanc suam patriam esse iudicant, quam
quidam hic nati et summo nati loco non patriam suam, sed urbem
hostium esse iudicaverunt. Sed quid ego hosce ordines hominesque
commemoro, quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos
denique libertas, ea quae dulcissima est, ad salutem patriae
defendendam excitavit? Servus est nemo, qui modo tolerabili
condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui
non haec stare cupiat, qui non quantum audet et quantum potest
conferat ad salutem voluntatis.
17 Quare si quem forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem
quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare
sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem
coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna
miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis
et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui
denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. Multo
vero maxima pars eorum, qui in tabernis sunt, immo vero (id enim
potius est dicendum) genus hoc universum amantissimum est oti; etenim
omnes instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium
sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui
solet, quid tandem incensis futurum fuit?
18 Quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani
praesidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini,
providete! Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque
ex media morte non ad vitam suam, sed ad salutem vestram reservatum.
Omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate, voce
consentiunt. Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis
supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium
civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum
ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra,
vobis muros atque urbis tecta commendat. Praeterea de vestra vita, de
coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omnium, de
sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est.
19 Habetis ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non semper
facultas datur; habetis omnes ordines, omnes homines, universum
populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus,
unum atque idem sentientem. Cogitate, quantis laboribus fundatum
imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum
benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit. Id
ne umquam posthac non modo confici, sed ne cogitari quidem possit a
civibus, hodierno die providendum est. Atque haec, non ut vos, qui
mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum, sed ut mea
vox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari
videretur.
20 Nunc, antequam ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta
manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnum, tantam me
inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam esse iudico turpem
et infirmam et abiectam. Quodsi aliquando alicuius furore et scelere
concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae
dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres
conscripti, paenitebit. Etenim mors, quam illi fortasse minitantur,
omnibus est parata; vitae tantam laudem, quanta vos me vestris
decretis honestastis, nemo est adsecutus: ceteris enim bene gesta,
mihi uni conservata re publica gratulationem de crevistis.
21 Sit Scipio clarus ille, cuius consilio atque virtute Hannibal in
Africam redire atque Italia decedere coactus est; ornetur alter
eximia laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas,
Carthaginem Numantiamque, delevit; habeatur vir egregius Paulus ille,
cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses
honestavit; sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et
metu servitutis liberavit; anteponatur omnibus Pompeius, cuius res
gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac
terminis continentur: erit profecto inter horum laudes aliquid loci
nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis provincias,
quo exire possimus, quam curare, ut etiam illi, qui absunt, habeant,
quo victores revertantur.
22 Quamquam est uno loco condicio melior externae victoriae quam
domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti
beneficio se obligatos putant; qui autem ex numero civium dementia
aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos cum a
pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio
placare possis. Quare mihi cum perditis civibus aeternum bellum
susceptum esse video. Id ego vestro bonorumque omnium auxilio
memoriaque tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo, qui
servatus est, sed in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper
haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido. Neque
ulla profecto tanta vis reperietur, quae coniunctionem vestram
equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium
confringere et labefactare possit.
23 Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia, quam
neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a me
propter urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis
hospitiisque provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore
labore tueor quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in
vos singularibus studiis proque hac, quam perspicitis, ad
conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi huius
temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo; quae dum erit in
vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor.
Quodsi meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit,
commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidi
non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec
omnia suo solius periculo conservarit, illum filium esse
memineritis.
24 Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de vestris
coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis, de
totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute
Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut
instituistis, ac fortiter. Habetis eum consulem, qui et parere
vestris decretis non dubitet et ea, quae statueritis, quoad vivet,
defendere et per se ipsum praestare possit.