1 Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas,
coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi imperi,
fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum
immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis
meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis
conservatam ac restitutam videtis.
2 Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies, quibus
conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis certa laetitia
est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu nascimur, cum
voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc urbem condidit,
ad deos immortalis benevolentia famaque sustulimus, esse apud vos
posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem
conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris,
tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque
restinximus, idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus
mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.
3 Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me,
vobis iam exponam breviter, ut et quanta et quam manifesta et qua
ratione investigata et comprehensa sint, vos, qui et ignoratis et
exspectatis, scire possitis. Principio, ut Catilina paucis ante
diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli
acerrimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi,
Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi
esse possemus. Nam tum, cum ex urbe Catilinam eiciebam - non enim iam
vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus
exierit - , sed tum, cum illum exterminari volebam, aut reliquam
coniuratorum manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos
sine illo ac debiles fore putabam.
4 Atque ego ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos
sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies
noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac
viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem
magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita
comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum
oculis maleficium ipsum videretis. Itaque ut comperi legatos
Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P.
Lentulo eodemque itinere cum litteris mandatisque eodemque itinere ad
Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse T. Volturcium,
atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam
putavi, ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis
immortalibus, tota res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis
manifesto deprenderetur.
5 Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores,
fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem
exposui, quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia de re
publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine
ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad
pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito
fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi
sine cuiusquam suspicione multos fortes viros eduxerant, et ego ex
praefectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera
utor adsidue in rei publicae praesidio, cum gladiis miseram.
6 Interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno
comitatu legati Allobroges ingredi inciperent unaque Volturcius, fit
in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res
praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris. Tum interventu
Pomptini atque Flacci pugna, quae erat commissa, sedatur. Litterae,
quaecumque erant in eo comitatu, integris signis praetoribus
traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur.
Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum
Gabinium, statim ad me nihildum suspicantem vocavi; deinde item
arcessitus est L. Statilius et post eum Cethegus; tardissime autem
Lentulus venit, credo, quod in litteris dandis praeter consuetudinem
proxima nocte vigilarat.
7 Cum summis et clarissimis huius civitatis viris, qui audita re
frequentes ad me mane convenerant, litteras a me prius aperiri quam
ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me
tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum,
ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram
deferrem. Etenim, Quirites, si ea, quae erant ad me delata, reperta
non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis
esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem
celeriter, ut vidistis, coegi.
8 Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem,
fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid telorum esset,
eferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit.
Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi;
hortatus sum, ut ea, quae sciret, sine timore indicaret. Tum ille
dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere
ad Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut
ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio,
ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum discriptum
distributumque erat, incendissent caedemque infinitam civium
fecissent, praesto esset ille, qui et fugientes exciperet et se cum
his urbanis ducibus coniungeret.
9 Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a P. Lentulo,
Cethego, Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt, atque ita sibi
ab his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam
primum mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum autem
sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse
tertium illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium
pervenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque
dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque
imperi, qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post
Capitoli autem incensionem vicesimus.
10 Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt, quod
Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi
placeret, Cethego nimium id longum videretur. Ac ne longum sit,
Quirites, tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae.
Primo ostendimus Cethego; signum cognovit. Nos linum incidimus,
legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese,
quae eorum legatis confirmasset, facturum esse; orare, ut item illi
facerent, quae sibi eorum legati recepissent. Tum Cethegus, qui paulo
ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant
deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum
studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus
conscientia repente conticuit. Introductus est Statilius cognovit et
signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere
sententiam; confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi,
cognosceretne signum. Adnuit. 'Est vero', inquam 'notum quidem
signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et
cives suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare
debuit.'
11 Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae.
Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo
quidem negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque
edito, surrexit, quaesivit a Gallis, quid sibi esset cum eis, quam ob
rem domum suam venissent, itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter
constanterque respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent,
quaesissentque ab eo, nihilne secum esset de fatis Sibyllinis
locutus, tum ille subito scelere demens, quanta conscientiae vis
esset, ostendit. Nam, cum id posset infitiari, repente praeter
opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et
dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam propter vim
sceleris manifesti atque deprehensi impudentia, qua superabat omnes,
improbitasque defecit.
12 Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet, quas
sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. Atque ibi
vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam
cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis sim, scies ex eo,
quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in locum sis
progressus. Vide et quid tibi iam sit necesse, et cura, ut omnium
tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde introductus,
cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis,
quae Galli insimulabant, negavit.
13 Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta
atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius
cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus,
taciturnitas. Sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic
furtim nonnumquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis
indicari, sed indicare se ipsi viderentur. Indiciis expositis atque
editis, Quirites, senatum consului, de summa re publica quid fieri
placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae
sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam
nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites,
quid senatus censuerit, exponam.
14 Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute,
consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.
Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti
fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. Atque etiam viro
forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos, qui huius
coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae consiliis
removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, cum se praetura
abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti Cethegus, L.
Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in custodiam
traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi
procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Caeparium, cui ad
sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P.
Furium, qui est ex eis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q.
Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum
sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo
primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat.
15 Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta
coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem
hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentes
sanari posse arbitraretur. Atque etiam supplicatio dis immortalibus
pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum
post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est,
'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem'. Quae
supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, hoc interest,
quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica constituta
est. Atque illud, quod faciendum primum fuit, factum atque transactum
est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis confessionibus
suis iudicio senatus non modo praetoris ius, verum etiam civis
amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut, quae religio C. Mario,
clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil
nominatim erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione in
privato P. Lentulo puniendo liberaremur.
16 Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli
nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis
omnes Catilinae copias, omnes spes atque opes his depulsis urbis
periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc
providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli
somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem
pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam
diu, dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus
tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei
consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque manus
deerat. Iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac
descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum
putabat: Nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret,
laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat.
17 Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam
callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem
nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem -
dicam id, quod sentio, Quirites , - non facile hanc tantam molem mali
a cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia
constituisset neque tanto ante exiti ac fati diem rei publicae
denuntiavisset, neque commisisset, ut signum, ut litterae suae testes
manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta
sunt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum,
quam haec in tota re publica coniuratio manifesto comprehensa est.
Quodsi Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad
fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut
levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam,
cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta
pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.
18 Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut
deorum immortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse
videantur. Idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur
humani consili tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita
praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos
paene oculis videre possemus. Nam ut illa omittam, visas nocturno
tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut
terrae motus relinquam, ut omittam cetera, quae tam multa nobis
consulibus facta sunt, ut haec, quae nunc fiunt, canere di immortales
viderentur, hoc certe, Quirites, quod sum dicturus, neque
praetermittendum neque relinquendum est.
19 Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus
complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra
deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera
liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus,
quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis
inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore cum haruspices ex
tota Etruria convenissent, caedes atque incendia et legum interitum
et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperi occasum
appropinquare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo
numine prope fata ipsa flexissent.
20 Itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt,
neque res ulla, quae ad placandos deos pertineret, praetermissa est.
Idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso
conlocare et contra, atque antea fuerat, ad orientem convertere; ac
se sperare dixerunt, si illud signum, quod videtis, solis ortum et
forum curiamque conspiceret, fore, ut ea consilia, quae clam essent
inita contra salutem urbis atque imperi, inlustrarentur, ut a senatu
populoque Romano perspici possent. Atque illud signum conlocandum
consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque
superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem
conlocaretur.
Marcus Tullius Cicero: In L. Catilinam (Oratio tertia) 21 Hic quis
potest esse tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui
neget haec omnia, quae videmus, praecipueque hanc urbem deorum
immortalium nutu ac potestate administrari? Etenim cum esset ita
responsum, caedes, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea
per cives, quae tum propter magnitudinem scelerum nonnullis
incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus,
verum etiam suscepta esses sensistis. Illud vero nonne ita praesens
est, ut nutu Iovis Optimi Maximi factum esse videatur, ut, cum
hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices
in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur?
Quo conlocato atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et
vos, quae erant contra salutem omnium cogitata, inlustrata et
patefacta vidistis.
22 Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum
vestris domiciliis atque tectis, sed etiam deorum templis atque
delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego
si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille,
ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille
cunctam urbem, ille vos omnes salvos esse voluit. Dis ego
immortalibus ducibus hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad haec
tanta indicia perveni. Iam vero illa Allobrogum sollicitatione ab
Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res
creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent
profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium
esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata,
quae gens una restat, quae bellum populo Romano facere posse et non
nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis
hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus
anteponerent, id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui
nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint?
23 Quam ob rem , Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio
decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis
vestris. Nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt
ac debiti, sed profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex
crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti sine caede, sine sanguine:
sine exercitu, sine dimicatione togati me uno togato duce et
imperatore vicistis.
24 Etenim recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, non
solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque
vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit: C. Marium, custodem huius
urbis, multosque fortes viros partim eiecit ex civitate, partim
interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis
hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit
postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris interfectis lumina
civitatis exstincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem
postea Sulla: ne dici quidem opus est, quanta deminutione civium et
quanta calamitate rei publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et
fortissimo viro Q. Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei
publicae luctum quam ceterorum.
25 Atque illae dissensiones erant eius modi, Quirites, quae non ad
delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent: non illi
nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset, se esse principes,
neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt.
Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei
publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatione
concordiae, sed internicione civium diiudicatae sint. In hoc autem
uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum
nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec
fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui
salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me
gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cum hostes vestri
tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi
restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset,
et urbem et civis integros incolumesque servavi.
26 Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium
virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabo
praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris
omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae,
laudis insignia condi et collocari volo. Nihil me mutum potest
delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi, quod etiam minus
digni adsequi possint. Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur,
sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et
corroborabuntur; eandem diem intellego, quam spero aeternam fore,
propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei,
unoque tempore in hac re publica duos cives exstitisse, quorum alter
fines vestri imperi non terrae, sed caeli regionibus terminaret,
alter huius imperi domicilium sedesque servaret.
27 Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna
atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi
cum iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut
interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si
ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint,
providere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae
ne vobis nocere possent, ego providi, ne mihi noceant, vestrum est
providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam
noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in
perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quae me
semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui neglegunt,
cum me violare volent, se indicabunt.
28 Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius
audaciae cedamus, sed etiam omnes improbos ultro semper lacessamus.
Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me
unum converterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione
posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint
invidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi quid est, quod iam ad
vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro
neque in gloria virtutis quicquam videam altius, quo mihi libeat
ascendere?
29 Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in
consulatu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in
conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad
gloriam. Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper,
quae gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu gesta esse
videantur. Vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem illum,
custodem huius urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea,
quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte
custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciendum sit,
atque ut in perpetua pace esse possitis, providebo.