1 Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus
anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi
ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel
ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit,
erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus
ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli
domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera
nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia,
non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus
est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo impediente
bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque
vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium
coniecimus.
2 Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis
nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod
incolumes cives, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum
maerore esse adflictum et profligatum putatis? Iacet ille nunc
prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit et
retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus
ereptam esse luget; quae quidem mihi laetari videtur, quod tantam
pestem evomuerit forasque proiecerit.
3 Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc ipso,
in quo exsultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod
tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est
ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam
et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et
mos maiorum et huius imperi severitas et res publica postulabat. Sed
quam multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non crederent,
quam multos, qui etiam defenderent? Ac si illo sublato depelli a
vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego Catilinam non modo
invidiae meae, verum etiam vitae periculo sustulissem.
4 Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum probata si
illum, ut erat meritus, morte multassem, fore, ut eius socios invidia
oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut tum palam pugnare
possetis, cum hostem aperte videretis. Quem quidem ego hostem,
Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc
intellegatis, quod etiam illud moleste fero, quod ex urbe parum
comitatus exierit. Utinam ille omnes secum suas copias eduxisset!
Tongilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat, Publicium et
Minucium, quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae
motum adferre poterat; reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam
valentes, quam nobiles!
5 Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc
dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his
copiis, quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno
collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis
decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam illum exercitum
maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam
si edictum praetoris ostendero, concident. Hos, quos video volitare
in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui
nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites
eduxisset; qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum
esse nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque
hoc etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt
neque tamen permoventur.
6 Video, cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum
Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque
incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me
perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse
pertimuit, profugit: hi quid exspectant? Ne illi vehementer errant,
si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. Quod
exspectavi, iam sum adsecutus, ut vos omnes factam esse aperte
coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si quis est,
qui Catilinae similes cum Catilina sentire non putet. Non est iam
lenitati locus; severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc
concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui
Catilinam miserum tabescere. Demonstrabo iter: Aurelia via profectus
est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur.
7 O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit!
Uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res publica
videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest, quod
non ille conceperit? Quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis
latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector,
quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae
mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis
perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime
vixisse fateatur? Quae caedes per hosce annos sine illo facta est,
quod nefarium stuprum non per illum?
8 Iam vero quae tanta umquam in ullo iuventutis illecebra fuit quanta
in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori
flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem
parentum non modo impellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur.
Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris
ingentem numerum perditorum hominum collegerat! Nemo non modo Romae,
sed ullo in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit, quem
non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.
9 Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere
possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior, qui
se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et
nequior, qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque
idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et
fame et siti et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur,
cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine
audaciaque consumeret.
10 Hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint
desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam
fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! Non enim iam sunt
mediocres hominum libidines, non humanae et tolerandae audaciae;
nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia
sua profuderunt, fortunas suas abligaverunt; res eos iam pridem,
fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa, quae erat in
abundantia, libido permanet. Quodsi in vino et alea comissationes
solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen
essent ferendi; hoc vero quis ferre possit, inertes homines
fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios
sobriis, dormientes vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis,
complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis
redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus
suis caedem bonorum atque urbis incendia.
11 Quibus ego confido impendere fatum aliquod, et poenam iam diu
improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam
plane aut certe appropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam
sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus, sed
multa saecula propagarit rei publicae. Nulla enim est natio, quam
pertimescamus, nullus rex, qui bellum populo Romano facere possit;
omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum
bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est,
intus est hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere
certandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio
inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt, quacumque
ratione sanabo; quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem
civitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe
et in eadem mente permanent, ea, quae merentur, exspectent.
12 At etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me eiectum in exsilium esse
Catilinam. Quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem, qui
haec loquuntur. Homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus
vocem consulis ferre non potuit, simul atque ire in exsilium iussus
est, paruit! Qui ut hesterno die, cum domi meae paene interfectus
essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad patres
conscriptos detuli. Quo cum Catilina venisset, quis eum senator
appellavit, quis salutavit, quis denique ita adspexit ut perditum
civem ac non potius ut importunissimum hostem? Quin etiam principes
eius ordinis partem illam subselliorum, ad quam ille accesserat,
nudam atque inanem reliquerunt.
13 Hic ego vehemens ille consul, qui verbo cives in exsilium eicio,
quaesivi a Catilina, in nocturno conventu apud M. Laecam fuisset
necne. Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo
reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, quid in proximam
constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta,
edocui. Cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi, quid dubitaret
proficisci eo, quo iam pridem pararet, cum arma, cum secures, cum
fasces, cum tubas cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam,
cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat, scirem esse
praemissam.
14 In exsilium eiciebam, quem iam ingressum esse in bellum videbam?
Etenim, credo, Manlius iste centurio, qui in agro Faesulano castra
posuit, bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc
non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se
Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confert. O condicionem
miseram non modo administrandae, verum etiam conservandae rei
publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis
circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit,
deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit et ex hoc cursu
sceleris ac belli iter ad fugam atque in exsilium converterit, non
ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus
mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus,
innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur; et
erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non
diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari
velint.
15 Est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae
tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac
nefarii periculum depellatur. Dicatur sane eiectus esse a me, dum
modo eat in exsilium. Sed, mihi credite, non est iturus. Numquam ego
ab dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae causa,
ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare
audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo, ne
mihi sit invidiosum aliquando, quod illum emiserim potius, quam quod
eiecerim. Sed cum sint homines, qui illum, cum profectus sit, eiectum
esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent?
16 Quamquam isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam hoc
querentur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui illum
non ad Manlium quam ad Massilienses ire malit. Ille autem, si me
hercule hoc, quod agit, numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem
se interfici mallet quam exsulem vivere. Nunc vero, cum ei nihil
adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod
vivis nobis Roma profectus est, optemus potius, ut eat in exsilium,
quam queramur.
17 Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste, qui iam
fatetur se esse hostem et quem, quia, quod semper volui, murus
interest, non timeo, de his, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui
nobiscum sunt, nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri
possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei
publicae; neque id quare fieri non possit, si me audire volent,
intellego. Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum
istae copiae comparentur, deinde singulis medicinam consili atque
orationis meae, si quam potero, adferam.
18 Unum genus est eorum, qui magno in aere alieno maiores etiam
possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo
possunt. Horum hominum species est honestissima (sunt enim
locupletes), voluntas vero et causa impudentissima. Tu agris, tu
aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et
copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad
fidem? Quid enim exspectas? Bellum? Quid ergo? in vastatione omnium
tuas possessiones sacrosanctas futuras putas? An tabulas novas?
Errant, qui istas a Catilina exspectant; meo beneficio tabulae novae
proferentur, verum auctionariae; neque enim isti, qui possessiones
habent, alia ratione ulla salvi esse possunt. Quod si maturius facere
voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris
fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus
uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut
deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur
vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.
19 Alterum genus est eorum, qui, quamquam premuntur aere alieno,
dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores, quos
quieta re publica desperant, perturbata se consequi posse
arbitrantur. Quibus hoc praecipiendum videtur (unum scilicet et idem,
quod reliquis omnibus), ut desperent id, quod conantur, se consequi
posse: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei
publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam
in maxima multitudine, magnas praeterea militum copias; deos denique
immortales huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi
contra tantam vim sceleris praesentes auxilium esse laturos. Quodsi
iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere
urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria
concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant
futuros? Non vident id se cupere, quod si adepti sint, fugitivo
alicui aut gladiatori sit concedi necesse?
20 Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione
robustum, quo ex genere iste est Manlius, cui nunc Catilina succedit.
Hi sunt homines ex iis coloniis, quas Sulla constituit, quas ego
universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio; sed
tamen ii sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis
sumptuosius insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam
beati, dum praediis lectis, familiis magnis, conviviis apparatis
delectantur, in tantum aes alienum inciderunt, ut, si salvi esse
velint, Sulla sit iis ab inferis excitandus; qui etiam nonnullos
agrestes homines tenues atque egentes in eandem illam spem rapinarum
veterum impulerunt. Quos ego utrosque in eodem genere praedatorum
direptorumque pono; sed eos hoc moneo: desinant furere ac
proscriptiones et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum
dolor inustus est civitati, ut iam ista non modo homines, sed ne
pecudes quidem mihi passurae esse videantur.
21 Quartum genus est sane varium et mixtum et turbulentum: qui iam
pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim
male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno
vacillant: qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defatigati
permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur.
Hosce ego non tam milites acres quam infitiatores lentos esse
arbitror. Qui homines quam primum, si stare non possunt, corruant,
sed ita, ut non modo civitas, sed ne vicini quidem proximi sentiant.
Nam illud non intellego, quam ob rem, si vivere honeste non possunt,
perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se cum
multis, quam si soli pereant, arbitrentur.
22 Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium
facinorosorum. Quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo
divelli possunt, et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita
multi, ut eos carcer capere non possit. Postremum autem genus est non
solum numero, verum etiam genere ipso atque vita, quod proprium
Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu;
quos pexo capillo nitidos aut imberbes aut bene barbatos videtis,
manicatis et talaribus tunicis, velis amictos, non togis, quorum
omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis
expromitur.
23 In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri
impudicique versantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum
amare et amari, neque saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare et
spargere venena didicerunt; qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiamsi
Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum
futurum. Verum tamen quid sibi isti miseri volunt? num suas secum
mulierculas sunt in castra ducturi? Quem ad modum autem illis carere
poterunt, his praesertim iam noctibus? Quo autem pacto illi
Appenninum atque illas pruinas ac nives perferent? nisi idcirco se
facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare
didicerunt.
24 O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus
Catilina scortorum cohortem praetoriam! Instruite nunc, Quirites,
contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia
vestrosque exercitus, et primum gladiatori illi confecto et saucio
consules imperatoresque vestros opponite, deinde contra illam
naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac
robur educite. Iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt
Catilinae tumulis silvestribus. Neque ego ceteras copias, ornamenta,
praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre
debeo.
25 Sed si omissis his rebus, quibus nos suppeditamur, eget ille,
senatu, equitibus, populo Romano, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta
Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus - si his rebus omissis
causas ipsas, quae inter se confligunt, contendere velimus, ex eo
ipso, quam valde illi iaceant, intellegere possumus. Ex hac enim
parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc
stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus;
hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc
continentia, hinc libido; denique aequitas, temperantia, fortitudo,
prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia,
temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia cum egestate, bona
ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum
omnium rerum desperatione confligit. In eius modi certamine ac
proelio nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant
ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari?
26 Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi,
vestra tecta vigiliis custodiisque defendite; mihi, ut urbi sine
vestro motu ac sine ullo tumultu satis esset praesidio, consultum
atque provisum est. Coloni omnes municipesque vestri certiores a me
facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbes suas finesque
defendent. Gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore
putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate
tamen nostra continebuntur. Q. Metellus, quem ego hoc prospiciens in
agrum Gallicum Picenumque praemisi, aut opprimet hominem aut eius
omnes motus conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus
constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem
vocari videtis.
27 Nunc illos, qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis
salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam
sunt hostes, tamen, quia nati sunt cives, monitos etiam atque etiam
volo. Mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit, ut
id, quod latebat, erumperet. Quod reliquum est, iam non possum
oblivisci meam hanc esse patriam me horum esse consulem, mihi aut cum
his vivendum aut pro his esse moriendum. Nullus est portis custos,
nullus insidiator viae; si qui exire volunt, conivere possum; qui
vero se in urbe commoverit, cuius ego non modo factum, sed inceptum
ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse
consules vigilantes, esse egregios magistratus, esse fortem senatum,
esse arma, esse carcerem, quem vindicem nefariorum ac manifestorum
scelerum maiores nostri esse voluerunt.
28 Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maximae res minimo
motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum
post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et
imperatore sedetur. Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo
modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam
sui sceleris sufferat. Sed si vis manifestae audaciae, si impendens
patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit,
illud profecto perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello vix
optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena
vos omnes salvi esse possitis.
29 Quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus
polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum
immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem
sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant,
ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque
auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. Quos vos Quirites,
precari, venerari, implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam
florentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra
marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant.