[17] Laelius: Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem; nam
et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego
sum? aut quae est in me facultas? doctorum est ista consuetudo, eaque
Graecorum, ut iis ponatur de quo disputent quamvis subito; magnum
opus est egetque exercitatione non parva. Quam ob rem quae disputari
de amicitia possunt, ab eis censeo petatis qui ista profitentur; ego
vos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanis
anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res
vel secundas vel adversas.
[18] Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse;
neque id ad vivum reseco, ut illi qui haec subtilius disserunt,
fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam
esse virum bonum nisi sapientem. Sit ita sane; sed eam sapientiam
interpretantur quam adhuc mortalis nemo est consecutus, nos autem ea
quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur,
spectare debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti.
Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum
normam fuisse sapientes. Quare sibi habeant sapientiae nomen et
invidiosum et obscurum; concedant ut viri boni fuerint. Ne id quidem
facient, negabunt id nisi sapienti posse concedi.
[19] Agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva. Qui ita se gerunt,
ita vivunt ut eorum probetur fides, integritas, aequitas,
liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas, libido, audacia, sintque
magna constantia, ut ii fuerunt modo quos nominavi, hos viros bonos,
ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur,
quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem. Sic enim
mihi perspicere videor, ita natos esse nos ut inter omnes esset
societas quaedam, maior autem ut quisque proxime accederet. Itaque
cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni; cum his enim
amicitiam natura ipsa peperit; sed ea non satis habet firmitatis.
Namque hoc praestat amicitia propinquitati, quod ex propinquitate
benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata enim
benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.
[20] Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intellegi maxime
potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit
ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum ut omnis
caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque
rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an
excepta sapientia nihil melius homini sit a dis immortalibus datum.
Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam,
alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum,
illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis
nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum
bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam
et gignit et continet nec sine virtute amicitia esse ullo pacto
potest.
[21] Iam virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri
interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia
metiamur virosque bonos eos, qui habentur, numeremus, Paulos,
Catones, Galos, Scipiones, Philos; his communis vita contenta est;
eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.
[22] Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet
quantas vix queo dicere. Principio qui potest esse vita 'vitalis', ut
ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? Quid
dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui esset
tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes, qui illis aeque ac
tu ipse gauderet? adversas vero ferre difficile esset sine eo qui
illas gravius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res quae
expetuntur opportunae sunt singulae rebus fere singulis, divitiae, ut
utare, opes, ut colare, honores, ut laudere, voluptates, ut gaudeas,
valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis; amicitia
res plurimas continet; quoquo te verteris, praesto est, nullo loco
excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est; itaque non
aqua, non igni, ut aiunt, locis pluribus utimur quam amicitia. Neque
ego nunc de vulgari aut de mediocri, quae tamen ipsa et delectat et
prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis eorum qui pauci
nominantur fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et
adversas partiens communicansque leviores.
[23] Cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat,
tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in
posterum nec debilitari animos aut cadere patitur. Verum enim amicum
qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et
absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod
difficilius dictu est, mortui vivunt; tantus eos honos, memoria,
desiderium prosequitur amicorum. Ex quo illorum beata mors videtur,
horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae
coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem
cultus permanebit. Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae
concordiaeque sit, ex dissensionibus atque ex discordiis percipi
potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est,
quae non odiis et discidiis funditus possit everti? Ex quo quantum
boni sit in amicitia iudicari potest.
[24] Agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis
vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent
quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam.
Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. Itaque
si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis
aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? Qui
clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova
fabula! cum ignorante rege, uter Orestes esset, Pylades Orestem se
esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat,
Orestem se esse perseveraret. Stantes plaudebant in re ficta; quid
arbitramur in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim
suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in
altero iudicarent.
Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si
quae praeterea sunt (credo autem esse multa), ab iis, si videbitur,
qui ista disputant, quaeritote.
[25] Fannius: Nos autem a te potius; quamquam etiam ab istis saepe
quaesivi et audivi non invitus equidem; sed aliud quoddam filum
orationis tuae. Scaevola: Tum magis id diceres, Fanni, si
nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum,
adfuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam
orationem Phili!
Fannius: Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro
defendere.
Scaevola: Quid? amicitiam nonne facile ei qui ob eam summa fide,
constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?