[36] Quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in
amicitia progredi debeat. Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre
contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum
amici regnum adpetentem, num Maelium debuerunt iuvare?
[37] Ti. quidem Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone
aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius Cumanus,
hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod aderam Laenati et
Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi
ignoscerem, causam adferebat, quod tanti Ti. Gracchum fecisset ut,
quidquid ille vellet, sibi faciendum putaret. Tum ego: 'Etiamne, si
te in Capitolium faces ferre vellet?' 'Numquam' inquit 'voluisset id
quidem; sed si voluisset, paruissem.' Videtis, quam nefaria vox! Et
hercule ita fecit vel plus etiam quam dixit; non enim paruit ille Ti.
Gracchi temeritati sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed
ducem praebuit. Itaque hac amentia quaestione nova perterritus in
Asiam profugit, ad hostes se contulit, poenas rei publicae graves
iustasque persolvit. Nulla est igitur excusatio peccati, si amici
causa peccaveris; nam cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio
fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris.
[38] Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis, quidquid
velint, vel impetrare ab iis, quidquid velimus, perfecta quidem
sapientia si simus, nihil habeat res vitii; sed loquimur de iis
amicis qui ante oculos sunt, quos vidimus aut de quibus memoriam
accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero nobis exempla
sumenda sunt, et eorum quidem maxime qui ad sapientiam proxime
accedunt.
[39] Videmus Papum Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a
patribus accepimus), bis una consules, collegas in censura; tum et
cum iis et inter se coniunctissimos fuisse M'. Curium, Ti.
Coruncanium memoriae proditum est. Igitur ne suspicari quidem
possumus quemquam horum ab amico quippiam contendisse, quod contra
fidem, contra ius iurandum, contra rem publicam esset. Nam hoc quidem
in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset, impetraturum
non fuisse? cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit
tale aliquid et facere rogatum et rogare. At vero Ti. Gracchum
sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem C. frater, nunc
idem acerrimus.
[40] Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res
turpes nec faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime
accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam
se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scaevola,
locati sumus ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei
publicae. Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoque consuetudo
maiorum.
[41] Ti. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is
quidem paucos menses. Num quid simile populus Romanus audierat aut
viderat? Hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P.
Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere. Nam Carbonem,
quocumque modo potuimus, propter recentem poenam Ti. Gracchi
sustinuimus; de C. Gracchi autem tribunatu quid expectem, non libet
augurari. Serpit deinde res; quae proclivis ad perniciem, cum semel
coepit, labitur. Videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes,
primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. Videre iam videor
populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi.
Plures enim discent quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum iis
resistatur.
[42] Quorsum haec? Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur.
Praecipiendum est igitur bonis ut, si in eius modi amicitias ignari
casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos ut ab amicis
in magna aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autem
poena statuenda est, nec vero minor iis qui secuti erunt alterum,
quam iis qui ipsi fuerint impietatis duces. Quis clarior in Graecia
Themistocle, quis potentior? qui cum imperator bello Persico
servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium
expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre
debuit, fecit idem, quod xx annis ante apud nos fecerat Coriolanus.
His adiutor contra patriam inventus est nemo; itaque mortem sibi
uterque conscivit.
[43] Quare talis improborum consensio non modo excusatione
amicitiae tegenda non est sed potius supplicio omni vindicanda est,
ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem
sequi; quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum
sit. Mihi autem non minori curae est, qualis res publica post mortem
meam futura, quam qualis hodie sit.
[44] Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis
honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus
quidem, dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit; consilium
vero dare audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene
suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non
modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.
[45] Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia,
placuisse opinor mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non
persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias, ne
necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse
sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari molestum esse;
commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel
adducas, cum velis, vel remittas; caput enim esse ad beate vivendum
securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam parturiat unus
pro pluribus.
[46] Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum
breviter paulo ante perstrinxi) praesidii adiumentique causa, non
benevolentiae neque caritatis, amicitias esse expetendas; itaque, ut
quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita amicitias
appetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum
praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et calamitosi
quam ii qui putentur beati.
[47] O praeclaram sapientiam! Solem enim e mundo tollere videntur,
qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius
habemus, nihil iucundius. Quae est enim ista securitas? Specie quidem
blanda sed reapse multis locis repudianda. Neque enim est
consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut
non suscipere aut susceptam deponere. Quod si curam fugimus, virtus
fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias
aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem,
ignaviam fortitudo; itaque videas rebus iniustis iustos maxime
dolere, imbellibus fortes, flagitiosis modestos. Ergo hoc proprium
est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere
contrariis.
[48] Quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto
cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramur, quae
causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter
eam suscipiamus molestias? Quid enim interest motu animi sublato non
dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum
aut quidvis generis eiusdem? Neque enim sunt isti audiendi qui
virtutem duram et quasi ferream esse quandam volunt; quae quidem est
cum multis in rebus, tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et
bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob rem
angor iste, qui pro amico saepe capiendus est, non tantum valet ut
tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas
curas et molestias adferunt, repudientur.
Cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua significatio
virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat, id
cum contigit, amor exoriatur necesse est.
[49] Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanimis rebus,
ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis,
animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam,
redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim remuneratione
benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
[50] Quid, si illud etiam addimus, quod recte addi potest, nihil
esse quod ad se rem ullam tam alliciat et attrahat quam ad amicitiam
similitudo? concedetur profecto verum esse, ut bonos boni diligant
adsciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura. Nihil
est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. Quam ob
rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter
bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiae fons a
natura constitutus. Sed eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet.
Non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam
populos universos tueri iisque optime consulere soleat; quod non
faceret profecto, si a caritate vulgi abhorreret.
[51] Atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatum causa fingunt
amicitias, amabilissimum nodum amicitiae tollere. Non enim tam
utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud
fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est
profectum; tantumque abest, ut amicitiae propter indigentiam
colantur, ut ii qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua
plurimum est praesidii, minime alterius indigeant, liberalissimi sint
et beneficentissimi. Atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil
umquam omnino deesse amicis. Ubi enim studia nostra viguissent, si
numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio
eguisset? Non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas amicitiam
secuta est.
[52] Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si
quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam,
disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit,
ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur, circumfluere
omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? Haec enim est
tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla
stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta
atque sollicita, nullus locus amicitiae.
[53] Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui
putet? Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte,
ut fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur quam fuerint inopes
amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum exsulantem se
intellexisse quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam
neutris gratiam referre posset.
[54] Quamquam miror, illa superbia et importunitate si quemquam
amicum habere potuit. Atque ut huius, quem dixi, mores veros amicos
parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt
amicitias fideles. Non enim solum ipsa Fortuna caeca est sed eos
etiam plerumque efficit caecos quos complexa est; itaque efferuntur
fere fastidio et contumacia nec quicquam insipiente fortunato
intolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem videre licet, eos qui
antea commodis fuerint moribus, imperio, potestate, prosperis rebus
immutari, sperni ab iis veteres amicitias, indulgeri novis.
[55] Quid autem stultius quam, cum plurimum copiis, facultatibus,
opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos, famulos,
vestem egregiam, vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et
pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? etenim cetera cum
parant, cui parent, nesciunt, nec cuius causa laborent (eius enim est
istorum quidque, qui vicit viribus), amicitiarum sua cuique permanet
stabilis et certa possessio; ut, etiamsi illa maneant, quae sunt
quasi dona Fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non
possit esse iucunda. Sed haec hactenus.
[56] Constituendi autem sunt qui sint in amicitia fines et quasi
termini diligendi. De quibus tres video sententias ferri, quarum
nullam probo, unam, ut eodem modo erga amicum adfecti simus, quo erga
nosmet ipsos, alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga
nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat, tertiam, ut,
quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.
[57] Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim
illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque sit, sic in
amicum sit animatus. Quam multa enim, quae nostra causa numquam
faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare,
tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in
nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime;
multaeque res sunt in quibus de suis commodis viri boni multa
detrahunt detrahique patiuntur, ut iis amici potius quam ipsi
fruantur.
[58] Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis
ac voluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos
vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Divitior
mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare
restricte, ne plus reddat quam acceperit; neque enim verendum est, ne
quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo quid
in amicitiam congeratur.
[59] Tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse
faciat, tanti fiat ab amicis. Saepe enim in quibusdam aut animus
abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. Non est
igitur amici talem esse in eum qualis ille in se est, sed potius
eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque in spem
cogitationemque meliorem. Alius igitur finis verae amicitiae
constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus
sit, dixero. Negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse
reperiri quam eius, qui dixisset ita amare oportere, ut si aliquando
esset osurus; nec vero se adduci posse, ut hoc, quem ad modum
putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset
unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam
potentiam revocantis esse sententiam. Quonam enim modo quisquam
amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? quin
etiam necesse erit cupere et optare, ut quam saepissime peccet
amicus, quo plures det sibi tamquam ansas ad reprehendendum; rursum
autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi, dolere,
invidere.
[60] Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam
amicitiam valet; illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam
adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus
eum, quem aliquando odisse possemus. Quin etiam si minus felices in
diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum
tempus cogitandum putabat.
[61] His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores
amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum,
voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut, etiamsi qua fortuna
acciderit ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in
quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo
ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae dari venia
possit. Nec vero neglegenda est fama nec mediocre telum ad res
gerendas existimare oportet benevolentiam civium; quam blanditiis et
assentando colligere turpe est; virtus, quam sequitur caritas, minime
repudianda est.
[62] Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de
amicitia) querebatur, quod omnibus in rebus homines diligentiores
essent; capras et oves quot quisque haberet, dicere posse, amicos
quot haberet, non posse dicere et in illis quidem parandis adhibere
curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi signa
quaedam et notas, quibus eos qui ad amicitias essent idonei,
iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi;
cuius generis est magna penuria. Et iudicare difficile est sane nisi
expertum; experiendum autem est in ipsa amicitia. Ita praecurrit
amicitia iudicium tollitque experiendi potestatem.
[63] Est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum
benevolentiae, quo utamur quasi equis temptatis, sic amicitia ex
aliqua parte periclitatis moribus amicorum. Quidam saepe in parva
pecunia perspiciuntur quam sint leves, quidam autem, quos parva
movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui
reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos
inveniemus, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes
amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec
sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint? Imbecilla enim
est natura ad contemnendam potentiam; quam etiamsi neglecta amicitia
consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa
sit neglecta amicitia.
[64] Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui in
honoribus reque publica versantur; ubi enim istum invenias qui
honorem amici anteponat suo? Quid? haec ut omittam, quam graves, quam
difficiles plerisque videntur calamitatum societates! ad quas non est
facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte: Amicus certus
in re incerta cernitur, tamen haec duo levitatis et infirmitatis
plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis
deserunt. Qui igitur utraque in re gravem, constantem, stabilem se in
amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare
debemus et paene divino.
[65] Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque eius, quam in
amicitia quaerimus, fides est; nihil est enim stabile quod infidum
est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, id est qui
rebus isdem moveatur, eligi par est, quae omnia pertinent ad
fidelitatem; neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et
tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque
consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est, ut
ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae
pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. Ita fit
verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non
posse. Est enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec
duo tenere in amicitia: primum ne quid fictum sit neve simulatum;
aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare
sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas criminationes
repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid
existimantem ab amico esse violatum.
[66] Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum,
haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et in
omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia
remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem
facilitatemque proclivior.
[67] Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num
quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut
equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio!
Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates;
veterrima quaeque, ut ea vina, quae vetustatem ferunt, esse debet
suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis
simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
[68] Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non
fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae,
vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis
et consuetudinis. Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si
nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius
utatur quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est animal, sed
in iis etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis
delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius
commorati sumus.
[69] Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enim
excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita
dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio
anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis, Q. vero Maximum
fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is
anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se
posse esse ampliores volebat.
[70] Quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam
praestantiam virtutis, ingenii, fortunae consecuti sint, impertiant
ea suis communicentque cum proximis, ut, si parentibus nati sint
humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna,
eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati. Ut in fabulis,
qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu
fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi,
retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse
duxerunt. Quod est multo profecto magis in veris patribus certisque
faciendum. Fructus enim ingenii et virtutis omnisque praestantiae tum
maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.
[71] Ut igitur ii qui sunt in amicitiae coniunctionisque
necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic
inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate
superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam
exprobrant, eoque magis, si habere se putant, quod officiose et amice
et cum labore aliquo suo factum queant dicere. Odiosum sane genus
hominum officia exprobrantium; quae meminisse debet is in quem
conlata sunt, non commemorare, qui contulit.
[72] Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent in
amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam qui
molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant; quod non
fere contingit nisi iis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui
hac opinione non modo verbis sed etiam opere levandi sunt.
[73] Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere
possis, deinde etiam quantum ille quem diligas atque adiuves,
sustinere. Non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnes tuos ad
honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem
efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam possis quidvis
deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit sustinere.
[74] Omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis
et aetatibus iudicandae sunt, nec si qui ineunte aetate venandi aut
pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios quos tum eodem studio
praeditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices et paedagogi iure
vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt; qui neglegendi quidem
non sunt sed alio quodam modo aestimandi. Aliter amicitiae stabiles
permanere non possunt. Dispares enim mores disparia studia sequuntur,
quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam
boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta
est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque
distantia.
[75] Recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata
quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates
amicorum. Nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere
potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis
iter suum impedientem audire voluisset. Et saepe incidunt magnae res,
ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire vult, quod desiderium
non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam
causam in amicitia parum iustus.
[76] Atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico
et quid patiare a te impetrari.