[36] Quam ob rem id primum videamus, si
placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. Numne, si
Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum
Coriolano debuerunt? num Vecellinum amici regnum adpetentem, num
Maelium debuerunt iuvare?
[37] Ti. quidem Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone
aequalibusque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius Cumanus,
hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod aderam Laenati
et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut
sibi ignoscerem, causam adferebat, quod tanti Ti. Gracchum fecisset
ut, quidquid ille vellet, sibi faciendum putaret. Tum ego:
'Etiamne, si te in Capitolium faces ferre vellet?' 'Numquam' inquit
'voluisset id quidem; sed si voluisset, paruissem.' Videtis, quam
nefaria vox! Et hercule ita fecit vel plus etiam quam dixit; non
enim paruit ille Ti. Gracchi temeritati sed praefuit, nec se
comitem illius furoris, sed ducem praebuit. Itaque hac amentia
quaestione nova perterritus in Asiam profugit, ad hostes se
contulit, poenas rei publicae graves iustasque persolvit. Nulla est
igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris; nam cum
conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est
amicitiam manere, si a virtute defeceris.
[38] Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis,
quidquid velint, vel impetrare ab iis, quidquid velimus, perfecta
quidem sapientia si simus, nihil habeat res vitii; sed loquimur de
iis amicis qui ante oculos sunt, quos vidimus aut de quibus
memoriam accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero nobis
exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxime qui ad sapientiam
proxime accedunt.
[39] Videmus Papum Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a
patribus accepimus), bis una consules, collegas in censura; tum et
cum iis et inter se coniunctissimos fuisse M'. Curium, Ti.
Coruncanium memoriae proditum est. Igitur ne suspicari quidem
possumus quemquam horum ab amico quippiam contendisse, quod contra
fidem, contra ius iurandum, contra rem publicam esset. Nam hoc
quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset,
impetraturum non fuisse? cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque
autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare. At vero
Ti. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem C.
frater, nunc idem acerrimus.
[40] Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus
res turpes nec faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime
accipienda cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam
se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scaevola,
locati sumus ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei
publicae. Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoque consuetudo
maiorum.
[41] Ti. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit
is quidem paucos menses. Num quid simile populus Romanus audierat
aut viderat? Hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid
in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere. Nam
Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem poenam Ti.
Gracchi sustinuimus; de C. Gracchi autem tribunatu quid expectem,
non libet augurari. Serpit deinde res; quae proclivis ad perniciem,
cum semel coepit, labitur. Videtis in tabella iam ante quanta sit
facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. Videre
iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res
maximas agi. Plures enim discent quem ad modum haec fiant, quam
quem ad modum iis resistatur.
[42] Quorsum haec? Quia sine sociis nemo quicquam tale
conatur. Praecipiendum est igitur bonis ut, si in eius modi
amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se
alligatos ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non
discedant; improbis autem poena statuenda est, nec vero minor iis
qui secuti erunt alterum, quam iis qui ipsi fuerint impietatis
duces. Quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? qui cum
imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque
invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non
tulit, quam ferre debuit, fecit idem, quod xx annis ante apud nos
fecerat Coriolanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo;
itaque mortem sibi uterque conscivit.
[43] Quare talis improborum consensio non modo excusatione
amicitiae tegenda non est sed potius supplicio omni vindicanda est,
ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem
sequi; quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando
futurum sit. Mihi autem non minori curae est, qualis res publica
post mortem meam futura, quam qualis hodie sit.
[44] Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis
honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus
quidem, dum rogemur; studium semper adsit, cunctatio absit;
consilium vero dare audeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum
bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum
non modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.
[45] Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia,
placuisse opinor mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non
persequantur argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias, ne
necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse
sibi suarum cuique rerum, alienis nimis implicari molestum esse;
commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas
vel adducas, cum velis, vel remittas; caput enim esse ad beate
vivendum securitatem, qua frui non possit animus, si tamquam
parturiat unus pro pluribus.
[46] Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem
locum breviter paulo ante perstrinxi) praesidii adiumentique causa,
non benevolentiae neque caritatis, amicitias esse expetendas;
itaque, ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium,
ita amicitias appetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae magis
amicitiarum praesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et
calamitosi quam ii qui putentur beati.
[47] O praeclaram sapientiam! Solem enim e mundo tollere
videntur, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis
immortalibus melius habemus, nihil iucundius. Quae est enim ista
securitas? Specie quidem blanda sed reapse multis locis repudianda.
Neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne
sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. Quod si
curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua
cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas
malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo; itaque videas
rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortes, flagitiosis
modestos. Ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari
bonis rebus et dolere contrariis.
[48] Quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor, qui
profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam humanitatem
arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita,
ne aliquas propter eam suscipiamus molestias? Quid enim interest
motu animi sublato non dico inter pecudem et hominem, sed inter
hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? Neque
enim sunt isti audiendi qui virtutem duram et quasi ferream esse
quandam volunt; quae quidem est cum multis in rebus, tum in
amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi
diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob rem angor iste, qui
pro amico saepe capiendus est, non tantum valet ut tollat e vita
amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et
molestias adferunt, repudientur.
Cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua significatio
virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat,
id cum contigit, amor exoriatur necesse est.
[49] Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanimis
rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque
corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita
dicam, redamare possit, non admodum delectari? Nihil est enim
remuneratione benevolentiae, nihil vicissitudine studiorum
officiorumque iucundius.
[50] Quid, si illud etiam addimus, quod recte addi potest,
nihil esse quod ad se rem ullam tam alliciat et attrahat quam ad
amicitiam similitudo? concedetur profecto verum esse, ut bonos boni
diligant adsciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque
natura. Nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam
natura. Quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut
opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est
amicitiae fons a natura constitutus. Sed eadem bonitas etiam ad
multitudinem pertinet. Non enim est inhumana virtus neque immunis
neque superba, quae etiam populos universos tueri iisque optime
consulere soleat; quod non faceret profecto, si a caritate vulgi
abhorreret.
[51] Atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatum causa
fingunt amicitias, amabilissimum nodum amicitiae tollere. Non enim
tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque
illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est
profectum; tantumque abest, ut amicitiae propter indigentiam
colantur, ut ii qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua
plurimum est praesidii, minime alterius indigeant, liberalissimi
sint et beneficentissimi. Atque haud sciam an ne opus sit quidem
nihil umquam omnino deesse amicis. Ubi enim studia nostra
viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec
militiae Scipio eguisset? Non igitur utilitatem amicitia, sed
utilitas amicitiam secuta est.
[52] Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi,
si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam,
disputabunt. Nam quis est, pro deorum fidem atque hominum! qui
velit, ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur,
circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia
vivere? Haec enim est tyrannorum vita nimirum, in qua nulla fides,
nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia,
omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
[53] Quis enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se
metui putet? Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si
forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur quam fuerint
inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum exsulantem se
intellexisse quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam
neutris gratiam referre posset.
[54] Quamquam miror, illa superbia et importunitate si
quemquam amicum habere potuit. Atque ut huius, quem dixi, mores
veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium
excludunt amicitias fideles. Non enim solum ipsa Fortuna caeca est
sed eos etiam plerumque efficit caecos quos complexa est; itaque
efferuntur fere fastidio et contumacia nec quicquam insipiente
fortunato intolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem videre
licet, eos qui antea commodis fuerint moribus, imperio, potestate,
prosperis rebus immutari, sperni ab iis veteres amicitias,
indulgeri novis.
[55] Quid autem stultius quam, cum plurimum copiis,
facultatibus, opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia,
equos, famulos, vestem egregiam, vasa pretiosa, amicos non parare,
optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? etenim
cetera cum parant, cui parent, nesciunt, nec cuius causa laborent
(eius enim est istorum quidque, qui vicit viribus), amicitiarum sua
cuique permanet stabilis et certa possessio; ut, etiamsi illa
maneant, quae sunt quasi dona Fortunae, tamen vita inculta et
deserta ab amicis non possit esse iucunda. Sed haec hactenus.
[56] Constituendi autem sunt qui sint in amicitia fines et
quasi termini diligendi. De quibus tres video sententias ferri,
quarum nullam probo, unam, ut eodem modo erga amicum adfecti simus,
quo erga nosmet ipsos, alteram, ut nostra in amicos benevolentia
illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat,
tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab
amicis.
[57] Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec
enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque sit, sic
in amicum sit animatus. Quam multa enim, quae nostra causa numquam
faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare,
tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in
nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime;
multaeque res sunt in quibus de suis commodis viri boni multa
detrahunt detrahique patiuntur, ut iis amici potius quam ipsi
fruantur.
[58] Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus
officiis ac voluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter
ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et
datorum. Divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia
nec observare restricte, ne plus reddat quam acceperit; neque enim
verendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut
ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.
[59] Tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque
se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. Saepe enim in quibusdam aut
animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. Non
est igitur amici talem esse in eum qualis ille in se est, sed
potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet
inducatque in spem cogitationemque meliorem. Alius igitur finis
verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime
reprehendere Scipio solitus sit, dixero. Negabat ullam vocem
inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius, qui dixisset ita
amare oportere, ut si aliquando esset osurus; nec vero se adduci
posse, ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum
crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam
aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse
sententiam. Quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui
se putabit inimicum esse posse? quin etiam necesse erit cupere et
optare, ut quam saepissime peccet amicus, quo plures det sibi
tamquam ansas ad reprehendendum; rursum autem recte factis
commodisque amicorum necesse erit angi, dolere, invidere.
[60] Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad
tollendam amicitiam valet; illud potius praecipiendum fuit, ut eam
diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando
amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Quin etiam
si minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius
quam inimicitiarum tempus cogitandum putabat.
[61] His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emendati
mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum,
voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut, etiamsi qua fortuna
acciderit ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in
quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit,
modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae dari
venia possit. Nec vero neglegenda est fama nec mediocre telum ad
res gerendas existimare oportet benevolentiam civium; quam
blanditiis et assentando colligere turpe est; virtus, quam sequitur
caritas, minime repudianda est.
[62] Sed (saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo
erat de amicitia) querebatur, quod omnibus in rebus homines
diligentiores essent; capras et oves quot quisque haberet, dicere
posse, amicos quot haberet, non posse dicere et in illis quidem
parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec
habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos qui ad amicitias
essent idonei, iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et
constantes eligendi; cuius generis est magna penuria. Et iudicare
difficile est sane nisi expertum; experiendum autem est in ipsa
amicitia. Ita praecurrit amicitia iudicium tollitque experiendi
potestatem.
[63] Est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum
benevolentiae, quo utamur quasi equis temptatis, sic amicitia ex
aliqua parte periclitatis moribus amicorum. Quidam saepe in parva
pecunia perspiciuntur quam sint leves, quidam autem, quos parva
movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui
reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi
eos inveniemus, qui honores, magistratus, imperia, potestates, opes
amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec
sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint? Imbecilla
enim est natura ad contemnendam potentiam; quam etiamsi neglecta
amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine
magna causa sit neglecta amicitia.
[64] Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis
qui in honoribus reque publica versantur; ubi enim istum invenias
qui honorem amici anteponat suo? Quid? haec ut omittam, quam
graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates!
ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius
recte: Amicus certus in re incerta cernitur, tamen haec duo
levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis
rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur utraque in re
gravem, constantem, stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex
maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino.
[65] Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque eius,
quam in amicitia quaerimus, fides est; nihil est enim stabile quod
infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, id
est qui rebus isdem moveatur, eligi par est, quae omnia pertinent
ad fidelitatem; neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et
tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque
consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est,
ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae
pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam. Ita fit
verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non
posse. Est enim boni viri, quem eundem sapientem licet dicere, haec
duo tenere in amicitia: primum ne quid fictum sit neve simulatum;
aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare
sententiam; deinde non solum ab aliquo allatas criminationes
repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid
existimantem ab amico esse violatum.
[66] Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque
morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem
et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia
remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem
facilitatemque proclivior.
[67] Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis,
num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi,
ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine
dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum
satietates; veterrima quaeque, ut ea vina, quae vetustatem ferunt,
esse debet suavissima; verumque illud est, quod dicitur, multos
modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum
sit.
[68] Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis
non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae,
vetustas tamen suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis
et consuetudinis. Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si
nulla res impediat, nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius
utatur quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est animal,
sed in iis etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis
ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus
diutius commorati sumus.
[69] Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe
enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut
ita dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam
Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis, Q. vero
Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod
is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se
posse esse ampliores volebat.
[70] Quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam
praestantiam virtutis, ingenii, fortunae consecuti sint, impertiant
ea suis communicentque cum proximis, ut, si parentibus nati sint
humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo vel
fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati. Ut in
fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in
famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii
inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos
annos esse duxerunt. Quod est multo profecto magis in veris
patribus certisque faciendum. Fructus enim ingenii et virtutis
omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque
confertur.
[71] Ut igitur ii qui sunt in amicitiae coniunctionisque
necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic
inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut
dignitate superari. Quorum plerique aut queruntur semper aliquid
aut etiam exprobrant, eoque magis, si habere se putant, quod
officiose et amice et cum labore aliquo suo factum queant dicere.
Odiosum sane genus hominum officia exprobrantium; quae meminisse
debet is in quem conlata sunt, non commemorare, qui contulit.
[72] Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se
debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. Sunt enim
quidam qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant;
quod non fere contingit nisi iis qui etiam contemnendos se
arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis sed etiam opere
levandi sunt.
[73] Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse
efficere possis, deinde etiam quantum ille quem diligas atque
adiuves, sustinere. Non enim neque tu possis, quamvis excellas,
omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium
potuit consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam
possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille
possit sustinere.
[74] Omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et
ingeniis et aetatibus iudicandae sunt, nec si qui ineunte aetate
venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios quos tum
eodem studio praeditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices et
paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt; qui
neglegendi quidem non sunt sed alio quodam modo aestimandi. Aliter
amicitiae stabiles permanere non possunt. Dispares enim mores
disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat
amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis
amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta
maxima potest esse, morum studiorumque distantia.
[75] Recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne
intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat
magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam
Neoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud quem erat
educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire
voluisset. Et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab
amicis; quas qui impedire vult, quod desiderium non facile ferat,
is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in
amicitia parum iustus.
[76] Atque in omni re considerandum est et quid postules ab
amico et quid patiare a te impetrari.