Virtus, virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat
amicitias et conservat. In ea est enim convenientia rerum, in ea
stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit suum
lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet
vicissimque accipit illud, quod in altero est; ex quo exardescit sive
amor sive amicitia; utrumque enim dictum est ab amando; amare autem
nihil est aliud nisi eum ipsum diligere, quem ames, nulla indigentia,
nulla utilitate quaesita; quae tamen ipsa efflorescit ex amicitia,
etiamsi tu eam minus secutus sis.
[101] Hac nos adulescentes benevolentia senes illos, L. Paulum, M.
Catonem, C. Galum, P. Nasicam, Ti. Gracchum, Scipionis nostri
socerum, dileximus, haec etiam magis elucet inter aequales, ut inter
me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium, Sp. Mummium. Vicissim autem
senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in vestra, ut in Q.
Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A. Vergini
familiaritate delector. Quoniamque ita ratio comparata est vitae
naturaeque nostrae, ut alia ex alia aetas oriatur, maxime quidem
optandum est, ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e
carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem, ut dicitur, pervenire.
[102] Sed quoniam res humanae fragiles caducaeque sunt, semper
aliqui anquirendi sunt quos diligamus et a quibus diligamur; caritate
enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas.
Mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, vivit tamen
semperque vivet; virtutem enim amavi illius viri, quae exstincta non
est; nec mihi soli versatur ante oculos, qui illam semper in manibus
habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo
aut spe maiora suscipiet, qui sibi non illius memoriam atque imaginem
proponendam putet.
[103] Equidem ex omnibus rebus quas mihi aut fortuna aut natura
tribuit, nihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In
hac mihi de re publica consensus, in hac rerum privatarum consilium,
in eadem requies plena oblectationis fuit. Numquam illum ne minima
quidem re offendi, quod quidem senserim, nihil audivi ex eo ipse quod
nollem; una domus erat, idem victus, isque communis, neque solum
militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes.
[104] Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid
atque discendi? in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempus
contrivimus. Quarum rerum recordatio et memoria si una cum illo
occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre
nullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et
augentur cogitatione et memoria mea, et si illis plane orbatus essem,
magnum tamen adfert mihi aetas ipsa solacium. Diutius enim iam in hoc
desiderio esse non possum. Omnia autem brevia tolerabilia esse
debent, etiamsi magna sunt. Haec habui de amicitia quae dicerem. Vos
autem hortor ut ita virtutem locetis, sine qua amicitia esse non
potest, ut ea excepta nihil amicitia praestabili putetis.