Virtus, virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci,
et conciliat amicitias et conservat. In ea est enim convenientia
rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et
ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se
admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est; ex quo
exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim dictum est ab
amando; amare autem nihil est aliud nisi eum ipsum diligere, quem
ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita; quae tamen ipsa
efflorescit ex amicitia, etiamsi tu eam minus secutus sis.
[101] Hac nos adulescentes benevolentia senes illos, L.
Paulum, M. Catonem, C. Galum, P. Nasicam, Ti. Gracchum, Scipionis
nostri socerum, dileximus, haec etiam magis elucet inter aequales,
ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium, Sp. Mummium.
Vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in
vestra, ut in Q. Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P.
Rutili, A. Vergini familiaritate delector. Quoniamque ita ratio
comparata est vitae naturaeque nostrae, ut alia ex alia aetas
oriatur, maxime quidem optandum est, ut cum aequalibus possis,
quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem, ut
dicitur, pervenire.
[102] Sed quoniam res humanae fragiles caducaeque sunt,
semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus et a quibus diligamur;
caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata
iucunditas. Mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, vivit
tamen semperque vivet; virtutem enim amavi illius viri, quae
exstincta non est; nec mihi soli versatur ante oculos, qui illam
semper in manibus habui, sed etiam posteris erit clara et insignis.
Nemo umquam animo aut spe maiora suscipiet, qui sibi non illius
memoriam atque imaginem proponendam putet.
[103] Equidem ex omnibus rebus quas mihi aut fortuna aut
natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim
comparare. In hac mihi de re publica consensus, in hac rerum
privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit.
Numquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim,
nihil audivi ex eo ipse quod nollem; una domus erat, idem victus,
isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes
rusticationesque communes.
[104] Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper
aliquid atque discendi? in quibus remoti ab oculis populi omne
otiosum tempus contrivimus. Quarum rerum recordatio et memoria si
una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque
amantissimi viri ferre nullo modo possem. Sed nec illa exstincta
sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et
si illis plane orbatus essem, magnum tamen adfert mihi aetas ipsa
solacium. Diutius enim iam in hoc desiderio esse non possum. Omnia
autem brevia tolerabilia esse debent, etiamsi magna sunt. Haec
habui de amicitia quae dicerem. Vos autem hortor ut ita virtutem
locetis, sine qua amicitia esse non potest, ut ea excepta nihil
amicitia praestabili putetis.