[1] Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter
et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare
sapientem; ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta
virili toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam
discederem; itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam
breviter et commode dicta memoriae mandabam fierique studebam eius
prudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli,
quem unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum
audeo dicere. Sed de hoc alias; nunc redeo ad augurem.
[2] Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut
solebat, cum et ego essem una et pauci admodum familiares, in eum
sermonem illum incidere qui tum forte multis erat in ore. Meministi
enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum,
cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat
consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat,
quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
[3] Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidisset,
exposuit nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et
cum altero genero, C. Fannio Marci filio, paucis diebus post mortem
Africani. Eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc
libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentes, ne
'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur, atque ut tamquam a
praesentibus coram haberi sermo videretur.
[4] Cum enim saepe mecum ageres ut de amicitia scriberem aliquid,
digna mihi res cum omnium cognitione tum nostra familiaritate visa
est. Itaque feci non invitus ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut
in Catone Maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi
senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa
aetate loqueretur quam eius qui et diutissime senex fuisset et in
ipsa senectute praeter ceteros floruisset, sic cum accepissemus a
patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem
fuisse, idonea mihi Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsa
dissereret quae disputata ab eo meminisset Scaevola. Genus autem hoc
sermonum positum in hominum veterum auctoritate, et eorum inlustrium,
plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis; itaque ipse mea
legens sic afficior interdum ut Catonem, non me loqui existimem.
[5] Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum
amicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutus, quo erat nemo
fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et
sapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens de
amicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertas, Laelium
loqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt post
mortem Africani; ab his sermo oritur, respondet Laelius, cuius tota
disputatio est de amicitia, quam legens te ipse cognosces.