Est etiam quaedam calamitas in
amicitiis dimittendis non numquam necessaria; iam enim a sapientium
familiaritatibus ad vulgares amicitias oratio nostra delabitur.
Erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos,
quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales igitur amicitiae sunt
remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae
magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria
exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit, ut
non statim alienatio disiunctioque faciunda sit.
[77] Sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri
solet, facta erit aut in rei publicae partibus dissensio
intercesserit (loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientium
sed de communibus amicitiis), cavendum erit, ne non solum amicitiae
depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. Nihil est enim
turpius quam cum eo bellum gerere quocum familiariter vixeris. Ab
amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio;
propter dissensionem autem, quae erat in re publica, alienatus est a
collega nostro Metello; utrumque egit graviter, auctoritate et
offensione animi non acerba.
[78] Quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia
fiant; sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam
oppressae videantur. Cavendum vero ne etiam in graves inimicitias
convertant se amicitiae; ex quibus iurgia, maledicta, contumeliae
gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt, et hic
honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non
is qui patiatur iniuriam. Omnino omnium horum vitiorum atque
incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito
diligere incipiant neve non dignos.
[79] Digni autem sunt amicitia quibus in ipsis inest causa cur
diligantur. Rarum genus. Et quidem omnia praeclara rara, nec quicquam
difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere
perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt,
nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum
diligunt ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.
[80] Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se
et propter se expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae
et qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam
a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se sibi
quisque carus est. Quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus
amicus numquam reperietur; est enim is qui est tamquam alter idem.
[81] Quod si hoc apparet in bestiis, volucribus, nantibus,
agrestibus, cicuribus, feris, primum ut se ipsae diligant (id enim
pariter cum omni animante nascitur), deinde ut requirant atque
appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis, idque
faciunt cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani,
quanto id magis in homine fit natura! qui et se ipse diligit et
alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat ut efficiat paene
unum ex duobus.
[82] Sed plerique perverse, ne dicam impudenter, habere talem
amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non
tribuunt amicis, haec ab iis desiderant. Par est autem primum ipsum
esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea,
quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum
homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus iis quibus ceteri
serviunt imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt, omniaque
alter pro altero suscipiet, neque quicquam umquam nisi honestum et
rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac
diligent sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae
tollit qui ex ea tollit verecundiam.
[83] Itaque in iis perniciosus est error qui existimant libidinum
peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam; virtutum amicitia
adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria
non posset virtus ad ea, quae summa sunt, pervenire, coniuncta et
consociata cum altera perveniret. Quae si quos inter societas aut est
aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum
optumus beatissimusque comitatus.
[84] Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant
homines expetenda, honestas, gloria, tranquillitas animi atque
iucunditas, ut et, cum haec adsint, beata vita sit et sine his esse
non possit. Quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci,
virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem
expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se amicos habere
arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis
casus experiri cogit.
[85] Quocirca (dicendum est enim saepius), cum iudicaris, diligere
oportet, non, cum dilexeris, iudicare. Sed cum multis in rebus
neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et
colendis; praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod
vetamur vetere proverbio. Nam implicati ultro et citro vel usu
diuturno vel etiam officiis repente in medio cursu amicitias exorta
aliqua offensione disrumpimus.
[86] Quo etiam magis vituperanda est rei maxime necessariae tanta
incuria. Una est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate
omnes uno ore consentiunt. Quamquam a multis virtus ipsa contemnitur
et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias
despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat;
honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita
contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! itemque
cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro
nihilo putent; de amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii qui ad
rem publicam se contulerunt, et ii qui rerum cognitione doctrinaque
delectantur, et ii qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii qui
se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam,
si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.
[87] Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec
ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam
si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut
hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio
quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem,
apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime
iudicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis nos deus ex
hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret
atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat,
abundantiam et copiam hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet.
Quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset, cuique non
auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
[88] Verum ergo illud est quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici
solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum:
'si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem
siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore; quae
iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret, habuisset.' Sic
natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum
adnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est. Sed cum tot
signis eadem natura declaret, quid velit, anquirat, desideret, tamen
obsurdescimus nescio quo modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus.
Est enim varius et multiplex usus amicitiae, multaeque causae
suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum
ferre sapientis est; una illa sublevanda offensio est, ut et utilitas
in amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et
obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt.
[89] Sed nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus
dicit: Obsequium amicos, veritas odium parit. Molesta veritas,
siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed
obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum
ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et
in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur hac in re habenda ratio
et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio
contumelia careat; in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo
libenter utimur, comitas adsit, assentatio, vitiorum adiutrix, procul
amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
aliter enim cum tyranno, aliter cum amico vivitur.
[90] Cuius autem aures clausae veritati sunt, ut ab amico verum
audire nequeat, huius salus desperanda est. Scitum est enim illud
Catonis, ut multa: 'melius de quibusdam acerbos inimicos mereri quam
eos amicos qui dulces videantur; illos verum saepe dicere, hos
numquam.' Atque illud absurdum, quod ii, qui monentur, eam molestiam
quam debent capere non capiunt, eam capiunt qua debent vacare;
peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt; quod contra
oportebat, delicto dolere, correctione gaudere.
[91] Ut igitur et monere et moneri proprium est verae amicitiae et
alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non
repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem
quam adulationem, blanditiam, assentationem; quamvis enim multis
nominibus est hoc vitium notandum levium hominum atque fallacium ad
voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.
[92] Cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est (tollit enim
iudicium veri idque adulterat), tum amicitiae repugnat maxime; delet
enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest. Nam cum
amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi animus fiat ex pluribus, qui
id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque
semper, sed varius, commutabilis, multiplex?
[93] Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium quam animus
eius qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem sed etiam vultum
atque nutum convertitur? Negat quis, nego; ait, aio; postremo
imperavi egomet mihi Omnia adsentari, ut ait idem Terentius, sed ille
in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est.
[94] Multi autem Gnathonum similes cum sint loco, fortuna, fama
superiores, horum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit
auctoritas.
[95] Secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest
adhibita diligentia quam omnia fucata et simulata a sinceris atque
veris. Contio, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet
quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et
inter constantem et severum et gravem.
[96] Quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris
contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis!
Dissuasimus nos; sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. Quanta
illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! ut
facile ducem populi Romani, non comitem diceres. Sed adfuistis, et
est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi
repudiata est. Atque, ut ad me redeam, meministis, Q. Maximo, fratre
Scipionis, et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de
sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur! cooptatio enim collegiorum ad
populi beneficium transferebatur; atque is primus instituit in forum
versus agere cum populo. Tamen illius vendibilem orationem religio
deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. Atque id
actum est praetore me quinquennio ante quam consul sum factus; ita re
magis quam summa auctoritate causa illa defensa est.
[97] Quod si in scaena, id est in contione, in qua rebus fictis et
adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id
patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae
tota veritate perpenditur? in qua nisi, ut dicitur, apertum pectus
videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne
amare quidem aut amari, cum, id quam vere fiat, ignores. Quamquam
ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest
nisi ei qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit, ut is
assentatoribus patefaciat aures suas maxime, qui ipse sibi assentetur
et se maxime ipse delectet.
[98] Omnino est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit,
quamque amabilis sit, intellegit. Ego autem non de virtute nunc
loquor sed de virtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam multi
praediti esse quam videri volunt. Hos delectat assentatio, his fictus
ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam
testimonium esse laudum suarum putant. Nulla est igitur haec
amicitia, cum alter verum audire non vult, alter ad mentiendum
paratus est. Nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis
videretur, nisi essent milites gloriosi. Magnas vero agere gratias
Thais mihi? Satis erat respondere: 'magnas'; 'ingentes' inquit.
Semper auget assentator id, quod is cuius ad voluntatem dicitur vult
esse magnum.
[99] Quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet qui
ipsi illam allectant et invitant, tamen etiam graviores
constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant, ne callida
assentatione capiantur. Aperte enim adulantem nemo non videt, nisi
qui admodum est excors; callidus ille et occultus ne se insinuet,
studiose cavendum est; nec enim facillime agnoscitur, quippe qui
etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur
atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is qui illusus
sit plus vidisse videatur. Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne
accidat, magis cavendum est. Ut me hodie ante omnes comicos stultos
senes Versaris atque inlusseris lautissume.
[100] Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est
improvidorum et credulorum senum. Sed nescio quo pacto ab amicitiis
perfectorum hominum, id est sapientium (de hac dico sapientia, quae
videtur in hominem cadere posse), ad leves amicitias defluxit oratio.
Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.