Est etiam quaedam calamitas in amicitiis
dimittendis non numquam necessaria; iam enim a sapientium
familiaritatibus ad vulgares amicitias oratio nostra delabitur.
Erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos,
quorum tamen ad amicos redundet infamia. Tales igitur amicitiae
sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi,
dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum
intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit
nec fieri possit, ut non statim alienatio disiunctioque faciunda
sit.
[77] Sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam,
ut fieri solet, facta erit aut in rei publicae partibus dissensio
intercesserit (loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de
sapientium sed de communibus amicitiis), cavendum erit, ne non
solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae
videantur. Nihil est enim turpius quam cum eo bellum gerere quocum
familiariter vixeris. Ab amicitia Q. Pompei meo nomine se
removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae erat
in re publica, alienatus est a collega nostro Metello; utrumque
egit graviter, auctoritate et offensione animi non acerba.
[78] Quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum
discidia fiant; sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius
amicitiae quam oppressae videantur. Cavendum vero ne etiam in
graves inimicitias convertant se amicitiae; ex quibus iurgia,
maledicta, contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt,
ferendae sunt, et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in
culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam. Omnino omnium
horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una
provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.
[79] Digni autem sunt amicitia quibus in ipsis inest causa
cur diligantur. Rarum genus. Et quidem omnia praeclara rara, nec
quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo
genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam
bonum norunt, nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes
eos potissimum diligunt ex quibus sperant se maximum fructum esse
capturos.
[80] Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia
per se et propter se expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis
amicitiae et qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit,
non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod
per se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in amicitiam
transferetur, verus amicus numquam reperietur; est enim is qui est
tamquam alter idem.
[81] Quod si hoc apparet in bestiis, volucribus, nantibus,
agrestibus, cicuribus, feris, primum ut se ipsae diligant (id enim
pariter cum omni animante nascitur), deinde ut requirant atque
appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis, idque
faciunt cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani,
quanto id magis in homine fit natura! qui et se ipse diligit et
alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat ut efficiat
paene unum ex duobus.
[82] Sed plerique perverse, ne dicam impudenter, habere
talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt, quaeque ipsi non
tribuunt amicis, haec ab iis desiderant. Par est autem primum ipsum
esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea,
quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest,
cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus iis quibus
ceteri serviunt imperabunt, deinde aequitate iustitiaque gaudebunt,
omniaque alter pro altero suscipiet, neque quicquam umquam nisi
honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent
inter se ac diligent sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum
amicitiae tollit qui ex ea tollit verecundiam.
[83] Itaque in iis perniciosus est error qui existimant
libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam;
virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes,
ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae summa sunt,
pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. Quae si
quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est
habendus ad summum naturae bonum optumus beatissimusque
comitatus.
[84] Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae
putant homines expetenda, honestas, gloria, tranquillitas animi
atque iucunditas, ut et, cum haec adsint, beata vita sit et sine
his esse non possit. Quod cum optimum maximumque sit, si id volumus
adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque
ullam rem expetendam consequi possumus; ea vero neglecta qui se
amicos habere arbitrantur, tum se denique errasse sentiunt, cum eos
gravis aliquis casus experiri cogit.
[85] Quocirca (dicendum est enim saepius), cum iudicaris,
diligere oportet, non, cum dilexeris, iudicare. Sed cum multis in
rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et
colendis; praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod
vetamur vetere proverbio. Nam implicati ultro et citro vel usu
diuturno vel etiam officiis repente in medio cursu amicitias exorta
aliqua offensione disrumpimus.
[86] Quo etiam magis vituperanda est rei maxime necessariae
tanta incuria. Una est enim amicitia in rebus humanis, de cuius
utilitate omnes uno ore consentiunt. Quamquam a multis virtus ipsa
contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur;
multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus
cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam
inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil
esse levius existiment! itemque cetera, quae quibusdam admirabilia
videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent; de amicitia omnes ad
unum idem sentiunt, et ii qui ad rem publicam se contulerunt, et ii
qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii qui suum
negotium gerunt otiosi, postremo ii qui se totos tradiderunt
voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint
aliqua ex parte liberaliter vivere.
[87] Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia
nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin
etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus
ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem
nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat
aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime
iudicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis nos deus ex
hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret
atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat,
abundantiam et copiam hominis omnino aspiciendi potestatem
eriperet. Quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset, cuique
non auferret fructum voluptatum omnium solitudo?
[88] Verum ergo illud est quod a Tarentino Archyta, ut
opinor, dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis
senibus auditum: 'si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et
pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei
fore; quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret,
habuisset.' Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod
tamquam adminiculum adnititur; quod in amicissimo quoque
dulcissimum est. Sed cum tot signis eadem natura declaret, quid
velit, anquirat, desideret, tamen obsurdescimus nescio quo modo nec
ea, quae ab ea monemur, audimus. Est enim varius et multiplex usus
amicitiae, multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas
tum evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est; una illa
sublevanda offensio est, ut et utilitas in amicitia et fides
retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec
accipienda amice, cum benevole fiunt.
[89] Sed nescio quo modo verum est, quod in Andria
familiaris meus dicit: Obsequium amicos, veritas odium parit.
Molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum
amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens
praecipitem amicum ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et
veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur
hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio
acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat; in obsequio
autem, quoniam Terentiano verbo libenter utimur, comitas adsit,
assentatio, vitiorum adiutrix, procul amoveatur, quae non modo
amico, sed ne libero quidem digna est; aliter enim cum tyranno,
aliter cum amico vivitur.
[90] Cuius autem aures clausae veritati sunt, ut ab amico
verum audire nequeat, huius salus desperanda est. Scitum est enim
illud Catonis, ut multa: 'melius de quibusdam acerbos inimicos
mereri quam eos amicos qui dulces videantur; illos verum saepe
dicere, hos numquam.' Atque illud absurdum, quod ii, qui monentur,
eam molestiam quam debent capere non capiunt, eam capiunt qua
debent vacare; peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste
ferunt; quod contra oportebat, delicto dolere, correctione
gaudere.
[91] Ut igitur et monere et moneri proprium est verae
amicitiae et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter
accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis
pestem esse maiorem quam adulationem, blanditiam, assentationem;
quamvis enim multis nominibus est hoc vitium notandum levium
hominum atque fallacium ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad
veritatem.
[92] Cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est (tollit
enim iudicium veri idque adulterat), tum amicitiae repugnat maxime;
delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest.
Nam cum amicitiae vis sit in eo, ut unus quasi animus fiat ex
pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus
animus erit idemque semper, sed varius, commutabilis,
multiplex?
[93] Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium quam
animus eius qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem sed etiam
vultum atque nutum convertitur? Negat quis, nego; ait, aio;
postremo imperavi egomet mihi Omnia adsentari, ut ait idem
Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere
omnino levitatis est.
[94] Multi autem Gnathonum similes cum sint loco, fortuna,
fama superiores, horum est assentatio molesta, cum ad vanitatem
accessit auctoritas.
[95] Secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam
potest adhibita diligentia quam omnia fucata et simulata a sinceris
atque veris. Contio, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare
solet quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem
civem, et inter constantem et severum et gravem.
[96] Quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris
contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis!
Dissuasimus nos; sed nihil de me, de Scipione dicam libentius.
Quanta illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione
maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. Sed
adfuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex popularis
suffragiis populi repudiata est. Atque, ut ad me redeam,
meministis, Q. Maximo, fratre Scipionis, et L. Mancino consulibus,
quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur!
cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur;
atque is primus instituit in forum versus agere cum populo. Tamen
illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis
defendentibus facile vincebat. Atque id actum est praetore me
quinquennio ante quam consul sum factus; ita re magis quam summa
auctoritate causa illa defensa est.
[97] Quod si in scaena, id est in contione, in qua rebus
fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo
id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet,
quae tota veritate perpenditur? in qua nisi, ut dicitur, apertum
pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum
habeas, ne amare quidem aut amari, cum, id quam vere fiat, ignores.
Quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen
nemini potest nisi ei qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit,
ut is assentatoribus patefaciat aures suas maxime, qui ipse sibi
assentetur et se maxime ipse delectet.
[98] Omnino est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit,
quamque amabilis sit, intellegit. Ego autem non de virtute nunc
loquor sed de virtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam multi
praediti esse quam videri volunt. Hos delectat assentatio, his
fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam
vanam testimonium esse laudum suarum putant. Nulla est igitur haec
amicitia, cum alter verum audire non vult, alter ad mentiendum
paratus est. Nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis
videretur, nisi essent milites gloriosi. Magnas vero agere gratias
Thais mihi? Satis erat respondere: 'magnas'; 'ingentes' inquit.
Semper auget assentator id, quod is cuius ad voluntatem dicitur
vult esse magnum.
[99] Quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos
valet qui ipsi illam allectant et invitant, tamen etiam graviores
constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant, ne callida
assentatione capiantur. Aperte enim adulantem nemo non videt, nisi
qui admodum est excors; callidus ille et occultus ne se insinuet,
studiose cavendum est; nec enim facillime agnoscitur, quippe qui
etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans
blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is
qui illusus sit plus vidisse videatur. Quid autem turpius quam
illudi? Quod ut ne accidat, magis cavendum est. Ut me hodie ante
omnes comicos stultos senes Versaris atque inlusseris
lautissume.
[100] Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est
improvidorum et credulorum senum. Sed nescio quo pacto ab amicitiis
perfectorum hominum, id est sapientium (de hac dico sapientia, quae
videtur in hominem cadere posse), ad leves amicitias defluxit
oratio. Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus
aliquando.