[6] Fannius: Sunt ista, Laeli; nec enim melior vir fuit Africano
quisquam nec clarior. Sed existimare debes omnium oculos in te esse
coniectos unum; te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur
hoc modo M. Catoni; scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum
esse sapientem; sed uterque alio quodam modo, Acilius, quia prudens
esse in iure civili putabatur, Cato, quia multarum rerum usum
habebat; multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel
acta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasi
cognomen iam habebat in senectute sapientis.
[7] Te autem alio quodam modo non solum natura et moribus, verum
etiam studio et doctrina esse sapientem, nec sicut vulgus, sed ut
eruditi solent appellare sapientem, qualem in reliqua Graecia neminem
(nam qui septem appellantur, eos, qui ista subtilius quaerunt, in
numero sapientium non habent), Athenis unum accepimus, et eum quidem
etiam Apollinis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc esse in te
sapientiam existimant, ut omnia tua in te posita esse ducas
humanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaerunt,
credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque
magis quod proximis Nonis cum in hortos D. Bruti auguris commentandi
causa, ut adsolet, venissemus, tu non adfuisti, qui diligentissime
semper illum diem et illud munus solitus esses obire.
[8] Scaevola: Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut est a Fannio
dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem, quem
acceperis cum summi viri tum amicissimi morte, ferre moderate nec
potuisse non commoveri nec fuisse id humanitatis tuae; quod autem
Nonis in collegio nostro non adfuisses, valetudinem respondeo causam,
non maestitiam fuisse.
Laelius: Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec enim ab isto
officio, quod semper usurpavi, cum valerem, abduci incommodo meo
debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere,
ut ulla intermissio fiat officii.
[9] Tu autem, Fanni, quod mihi tantum tribui dicis quantum ego nec
adgnosco nec postulo, facis amice; sed, ut mihi videris, non recte
iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem magis credo, aut si
quisquam, ille sapiens fuit. Quo modo, ut alia omittam, mortem filii
tulit! memineram Paulum, videram Galum, sed hi in pueris, Cato in
perfecto et spectato viro.
[10] Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem
Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius
dicta laudantur. De me autem, ut iam cum utroque vestrum loquar, sic
habetote: Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id
recte faciam, viderint sapientes; sed certe mentiar. Moveor enim tali
amico orbatus qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare
possum, nemo certe fuit; sed non egeo medicina, me ipse consolor et
maxime illo solacio quod eo errore careo quo amicorum decessu
plerique angi solent. Nihil mali accidisse Scipioni puto, mihi
accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angi non
amicum sed se ipsum amantis est.
[11] Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi enim, quod
ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus
est quod homini fas esset optare? qui summam spem civium, quam de eo
iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute
superavit, qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis,
primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero,
qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo
praesentia verum etiam futura bella delevit. Quid dicam de moribus
facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate
in suos, iustitia in omnes? nota sunt vobis. Quam autem civitati
carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc
paucorum annorum accessio iuvare potuisset? Senectus enim quamvis non
sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus mecum et cum
Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem in qua etiam nunc
erat Scipio.
[12] Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut
nihil posset accedere, moriendi autem sensum celeritas abstulit; quo
de genere mortis difficile dictu est; quid homines suspicentur,
videtis; hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus,
quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem
clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est
a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam
excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur
deos potius quam ad inferos pervenisse.
[13] Neque enim assentior iis qui haec nuper disserere coeperunt,
cum corporibus simul animos interire atque omnia morte deleri; plus
apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui
mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto si
nihil ad eos pertinere arbitrarentur, vel eorum qui in hac terra
fuerunt magnamque Graeciam, quae nunc quidem deleta est, tum
florebat, institutis et praeceptis suis erudierunt, vel eius qui
Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc, tum
illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos,
iisque, cum ex corpore excessissent, reditum in caelum patere,
optimoque et iustissimo cuique expeditissimum.
[14] Quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret,
perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et
alii plures, tuque etiam, Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit
de re publica; cuius disputationis fuit extremum fere de
immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano
audisse dicebat. Id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte
facillime evolet tamquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus
cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? Quocirca maerere hoc
eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illa
veriora, ut idem interitus sit animorum et corporum nec ullus sensus
maneat, ut nihil boni est in morte, sic certe nihil mali; sensu enim
amisso fit idem, quasi natus non esset omnino, quem tamen esse natum
et nos gaudemus et haec civitas dum erit laetabitur.
[15] Quam ob rem cum illo quidem, ut supra dixi, actum optime est,
mecum
incommodius, quem fuerat aequius, ut prius introieram, sic prius
exire de vita. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor ut
beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi
coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit
et militia communis et, id in quo est omnis vis amicitiae,
voluntatum, studiorum, sententiarum summa consensio. Itaque non tam
ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat,
falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero
sempiternam fore, idque eo mihi magis est cordi, quod ex omnibus
saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum; quo in
genere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritati
fore.
[16] Fannius: Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. Sed quoniam
amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris,
spero item Scaevolae, si quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex
te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem
existimes, quae praecepta des.
Scaevola: Mihi vero erit gratum; atque id ipsum cum tecum agere
conarer, Fannius antevertit. Quam ob rem utrique nostrum gratum
admodum feceris.